In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotarius divina preveniente clementia rex. Si in restauratione rerum ecclesiasticarum pietatis nostre censuram adhibemus et ea, que usibus ecclesiarum olim deservisse noscuntur, domino ipsarum nostra preceptione restituimus, nimirum ab illo nobis recompensandum esse confidimus, qui ecclesiarum suarum defensor et remunerator esse cognoscitur. Igitur omnium fidelium sancte dei ecclesie nostrorumque presentium videlicet et futurorum magnitudo comperiat, quod Adalbertus devotus ac fidelis ministerialis noster detulit obtutibus nostris auctoritatem quandam, in qua continebatur, qualiter quondam Clodoveus rex Francorum iam olim res quasdam in pago Hainau et in comitatu Thessandrico consistentes monasterio Crispiniensi, quod est dedicatum in honore beati Petri principis apostolorum, ubi eciam beatus Landelinus corpore requiescit, contulerit; postmodum vero interveniente quadam occasione ex eodem loco subrepte exierunt, a regali munificentia rei publice administratoribus iure beneficiali concesse. Quapropter Hucbertus dilectus consiliarius noster et venerabilis abbas una cum iam dicto Adalberto peciit clemenciam excellentie nostre, ut easdem res pro amore dei et reverencia eiusdem loci seu eciam ad retributionem anime piissimi genitoris nostri Hlotarii augusti ac nostra salvatione ac nostra stabilitate inibi nostra preceptione restitueremus. Quorum precibus ob eorum devotionem et sincerum affectum libentissime acquiescentes hos eminentie nostre apices fieri decrevimus......................................... Data VII kal. novembris anno I regni [domni] Lotarii, indictione IV; [actum] Aquisgrani.