Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. III, Kopialbuch, II. Teil: Die übrigen fränkischen und die schwäbischen Gaue. Güterlisten. Späte Schenkungen und Zinslisten. Gesamtregister, Alemannien, Nr. 3225 (Reg. 1947) B.


Datierung: 785 10 09

Commutatio Heroldi in Munigesinger marca.

In Christi nomine conplacuit atque convenit inter venerabilem Richbodonem abbatem monasterii s. N. et virum illustrem Heroldum nomine ut res suas inter se commutarent, quod et ita fecerunt. Dedit igitur memoratus abb. prefato Heroldo in Heinger marca quidquid Hersuint s. N. tradidit exceptis mancipiis. Econtra dedit predictus Heroldus prefato abbati in Munigesinger marca quidquid ibidem habere visus est, exceptis mancipiis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio laurishamensi die VII id. octob., anno XVIII Karoli regis.