Codex Laureshamensis, Bd. III, Kopialbuch, II. Teil: Die übrigen fränkischen und die schwäbischen Gaue. Güterlisten. Späte Schenkungen und Zinslisten. Gesamtregister, Wetterau, Nr. 3006
Datierung: 844 09 29
Ego in dei nomine Thremor pro remedio animae meae trado ad monasterium quod vocatur Lauressa situm super fluvio Wisgoz in pago renensi, ubi venerabilis Samuel episcopus et abb. regimen tenere videtur et preciosa gemma monachorum vigere dinoscitur, in pago Wetdereiba in villa Wizelare aream unam indominicatam cum omni edificio superposito et insuper serviles areas duodecim et totidem mansos et prata ad carradas L et mancipia XXII perpetualiter ad possidendum. Si quis autem contra hanc donationem callida arte venire temptaverit eidem ecclesiae persolvere cogatur legem ecclesiasticae dignitatis triplicatam et quod conatur repetere non possit evendicare, sed hec presens donatio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa. Actum in monasterio laurissamensi, anno incarnationis dominicae DCCCXLIIII Ludouuici vero regis quarto, die III kl. octobris.

