Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. III, Kopialbuch, II. Teil: Die übrigen fränkischen und die schwäbischen Gaue. Güterlisten. Späte Schenkungen und Zinslisten. Gesamtregister, Wingartheiba, Nr. 2898 (Reg. 3374)


Datierung: 853 04 28

Conmutatio Theothelmi in Uuingartheimer marca, iurnales IIII.

In Christi nomine conplacuit atque convenit inter venerabilem Samuelem episcopum atque abbatem monasterii s. N. et virum quendam nomine Theothelm, ut pro oportunitate locorum res aliquas inter se commutarent, quod et pari consilio et communi voluntate fecerunt. Dedit igitur prefatus episcopus predicto Teothelmo in pago Wingartheiba, in Alenzer marca iurnales II. Econtra dedit prefatus Teothelm predicto episcopo in eadem marca iurnales IIII, stipulatione subnixa. Actum in monasterio laurish. die IIII kl. mai anno XIII Ludowici regis.