Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. III, Kopialbuch, II. Teil: Die übrigen fränkischen und die schwäbischen Gaue. Güterlisten. Späte Schenkungen und Zinslisten. Gesamtregister, Wingartheiba, Nr. 2878 (Reg. 3273)


Datierung: 835 02 19

Conmutatio Erchenfridi.

In Christi nomine conplacuit atque convenit inter venerabilem Adalungum abbatem monasterii laurisshamensis et virum quendam nomine Erchenfridum ut res aliquas inter se commutarent, quod et communi consili et pari voluntate facere decreverunt. Dedit igitur prefatus Adalungus abb. predicto Erkenfrido in pago Wingartuueiba in Hettincheimer marca, hubas IIII et prata ad carradas V. Econtra dedit prefatus Erkenfrit Adalungo abbati in eodem pago in villa Urbach, hubas III et prata ad carradas XII et casam unam in Sulzbach, stipulatione subnixa. Actum in monasterio laurissemansi sub die XI kl. martii, anno XXII regni Ludowici imperatoris.