Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 2050 (Reg. 3265)


Datierung: 832 04 08

Commutatio Heimuuardi, in eodem vico.

In Christi nomine conplacuit atque convenit inter venerabilem Adalungum abbatem de monasterio s. Nazarii mris. in Laurish., et virum quendam nomine Heimwart ut res suas inter se pro oportunitate locorum commutarent. Dedit igitur prefatus abb. in Creichowe in villa Rinchinlinga, quidquid ibidem habuit. Econtra dedit predictus vir in pago spirensi in Muthacher marca, quidquid ipse et mater eius proprietatis habuerent stipulatione subnixa. Actum in monasterio laurish., die VI id. april., anno XVIIII Ludouvici inperatoris.