Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 2021 (Reg. 3514)


Datierung: 878 08 28 – 879 08 29

Commutatio Egilberti, in Gisilstethin.

In Christi nomine conplacuit atque convenit inter venerabilem virum Babonem procuratorem monasterii s. Nazarii, et virum quendam nomine Egilbertum ut res suas pro oportunitate locorum inter se commutarent. Dedit igitur prefatus abb. predicto viro in pago Naglacgowe in Giselstethin prata ad carradas sex et iurnalem unum. Econtra dedit prefatus vir in eadem villa similiter, stipulatione subnixa. Propterea autem duas inter se cartulas habere voluerunt ut hec commutatio firma et stabilis perseveret. Actum in monasterio laur. anno III Ludovici regis. S. Babonis et Egilberti qui hanc commutationem fecerunt et firmari rogaverunt.