Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1960 (Reg. 1919)


Datierung: 768-782 777?

Commutatio Adelholdi, in eodem vico.

In Christi nomine conplacuit atque convenit inter venerabilem Gundelandum abbatem de monasterio s. Nazarii quod vocatur Laurish. et virum quendam nomine Adelholdum ut rem suam inter se commutarent. Dedit igitur predictus vir prefato abbati unum iurnalem in pago wormat. in Vminesheim Econtra dedit prefatus abba alterum iurnalem in eadem marca, stipulatione subnixa. Actum in monasterio laur., anno XIIII Karoli regis.