Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1588 (Reg. 3462)


Datierung: 856-864 02 10

Commutatio Richildis, in Oppenheim.

In Christi nomine conplacuit atque convenit inter venerabilem Egilbertum abbatem monasterii s. Nazarii, et feminam quandam nomine Richilt, ut res suas pro oportunitate locorum inter se commutarent. Dedit igitur prefata Richilt predicto abbati in pago worm. in Oppenheimer marca mansum I et quidquid ad ipsum pertinere videtur. Econtra dedit predictus Egilbertus abb. prefatae Richildae in eadem villa, mansum I et vineam I et quidquid ad illum pertinere videtur, ita ut uterque quod accepit habeat atque possideat et posteris ad possidendum derelinquat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio laurish., die IIII id. febr., anno XXXIII Ludowici inperatoris.