Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1297


Datierung: 776 07 28

Donatio Crotberti, in Aschininbrunner marca.

In Christi nomine ego Crotbertus dono ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Lauressam, ubi venerabilis Gundelandus abba preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo hoc est in pago wormat. in loco nuncupato Aschininbrunnir marca de omnibus que habere videor tertiam partem, in mansis domibus edificiis campis pratis pascuis silvis aquis, a die presenti dono trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio laurissamensi sub die VI non. iulii. Anno XV Pippini regis.