Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1287 (Reg. 1582)


Datierung: 780 06 30

Donatio Amichonis, in Linunga marca.

Ego in dei nomine Amicho trado ad s. Nazarium mrem. qui requiescit in monasterio quod vocatur Lauressam, ubi venerabilis Helmericus abba preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo, hoc est in pago wormat. in Linunga marca, de silva quidquid ad ipsam villam de mea silva pertinere videtur et terram, ubi ipsa silva stare dinoscitur, a die presenti dono trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio laurissamensi, sub die II kl. iulii, anno XII Caroli regis.