Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1239 (Reg. 2485)


Datierung: 794 10 14

Donatio Irmindrudis, in Gozinesheim.

Ego in dei nomine Irmindrut pro remedio animae meae dono ad sanctum dei Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago renensi, in monasterio quod vocatur Lauressam, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili Richbodonoe abbate deservire videtur, donatumque . . . confirmo hoc est in pago wormat. in Gozinesheim marca X iurnales de terra aratoria in ius et dominium s. Nazarii dono trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio laurissamensi, sub die II idus octob. anno XXVII regni Karoli regis.