Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1237 (Reg. 2763)


Datierung: 802 06 12

Donatio Adalhelmi, in Gozoluesheim.

Ego in dei nomine Adalhelm et coniux mea Hilda pro remedio animae nostrae donamus ad s. Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago renensi, in monasterio quod vocatur Lauressam, vel ad illam sanctam congregationem monachorum, quae ibidem sub venerabili Richbodone abbate deservire videtur donamus donatumque in perpetuum esse volumus et promptissima voluntate confirmamus, hoc est in pago wormat. in Gozoluesheim marca, mansum unum, et tres iurnales de terra aratoria, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps omni tempore ad ipsum locum proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio laurissamensi, sub die II idus iunii, anno XXXIIII regni Karoli regis.