Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1233 (Reg. 3333)


Datierung: 847 04 23

Donatio Nandgeri, in eadem villa.

Ego in dei nomine Nandger pro animae mee remedio dono ad s. dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago renensi, in monasterio quod vocatur Lauressam, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili Samuele episcopo et abbate deservire videtur, donatumque . . . confirmo hoc est in pago wormat. in villa nuncupata Hessinheim, quidquid in eadem marca et in Lantmundesheim et in Meriskero marca proprietatis habere videor tam in terris mansis vineis pratis pascuis perviis aquis, et in Hasmachgauue in villa quae dicitur Curtriza hubas II et quicquid ad ipsas hubas pertinet et mancipia XIIII in ius et dominium s. Nazarii dono trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio laurissamensi, anno dominice incarnationis DCCCXLVII regni Ludowici regis VII sub die VIIII kl. mai.