Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1217 (Reg. 2066)


Datierung: 778 09 29

Donatio Liutsuuindis, in Wasisstater marca.

In Christi nomine sub die III kl. octob. anno XX regni Karoli regis, ego in dei nomine Liutsuuint dono ad s. Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago renensi, in monasterio quod vocatur Lauressam, vel ad illam sanctam congregationem monachorum, quae ibidem sub venerabili Richbodone abbate deservire videtur donatumque . . . volo ac . . . confirmo hoc est in pago wormat. in Wasistat marca quidquid ibidem habere visus sum in mansis campis pratis pascuis silvis vineis domibus, omnia a die presenti dono trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum profitiat in augmentis stipulatione . . . laurissamensi sub die et . . .