Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1209 (Reg. 2361)


Datierung: 792 03 04

Donatio Erlolfi in eodem vico.

Ego in dei nomine Erlorlf sub die IIII nonas martii, anno XXIIII regni Karoli regis, dono ad s. Nazarium mrem. qui . . . laurissamensi, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili Ricbodone abbate deservire videtur donatumque . . . confirmo hoc est in pago wormat. in Munnesheim marca, unum mansum, et triginta iurnales de terra aratoria, et quatuor peciolas de vinea, et mancipia his nominibus Zeizliub, et liberi eius Richolf Liubrecht Lambrecht et Ratgart, a die presenti dono trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum proficiat, stipulatione . . . laurissamensi, sub die et . . .