Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1205 (Reg. 614)
Datierung: 771 05 22
Ego in dei nomine Isinarius pro remedio animae meae dono ad sanctum Nazarium mrem. qui . . . laurissamensi vel ad illos servos dei qui ibidem sub venerabili Gundelando abbate deserviunt donatumque in perpetuum esse volo ac promptissima voluntate confirmo, hoc est in pago wormat. in Quirnheim marca ecclesiam quae constructa est in honore beate dei genitricis Marie et sancti Martini, et curtim cum vineis et terris aratoriis et pratis vel quidquid ibidem habere videor. Similiter in Rissuluesheim marca, quidquid ibidem habere visus sum, in mansis campis pratis silvis, omnia a die presenti in ius et dominationem s. Nazarii dono trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio laurissamensi, sub die XI kl. iunii, anno III regni Karoli regis.

