Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1155 (Reg. 1840)


Datierung: 783 10 07

Donatio Liutolfi in Wisore marca.

In Christi nomine sub die nonas octob. anno XV regni Karoli inperatoris ego Luitolf dono ad s. Nazarium mrem. qui . . . laurissamensi, super fluvio Wiscoz vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili Helmerico deservire videtur donatumque . . . et promtissima . . confirmo, hoc est in pago wormat. in Wisore marca, quidquid michi ibidem genitor meus hereditario iure dereliquit, tam mansis campis pratis pascuis perviis vineis aquis, omnia in ius et dominationem s. Nazarii dono trado atque transfundo, perpetualiter possidenda.