Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1124 (Reg. 1554)


Datierung: 779 10 15

Donatio Gisilheidis in eodem vico.

Ego in dei nomine Gisilheit dono ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago renensi, in monasterio quod vocatur Laurissa super fluvio Wiscoz ad illam sanctam congregationem monachorum, cui venerabilis Helmericus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo ac promtissima voluntate confirmo id est in pago wormat. in Dagolfesheimer marca, unam vineam perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio laurissamensi, sub die idus octobris anno XII regni Karoli regis. S. Giselheit, quae hanc donationem fieri et firmari rogavit.