Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1081 (Reg. 1056)
Datierung: 774 07 05
Ausstellungsort: Lorsch
In Christi nomine sub die III non. iulias, anno VI regni Karoli regis ego Alacho pro remedio animae coniugis mee Gisildrude quod ipsa michi tradidit per manus potestativas dono ad sanctum die Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rhenense in monasterio Lauressam ubi vir venerabilis Gundelandus abbas preesse videtur donatumque in perpetuum esse volumus hoc est rem meam in pago wormat. in Munzinheim marca I vineam, quam a die presente dono atque transfundo ita, ut ab hoc die ad ipsum sanctum locum et ad congregationem proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauressam, sub die et tempore quo supra. S. Alachonis qui hanc donationem fieri rogavit. Richbodo scripsit.

