Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1068 (Reg. 2318)
Datierung: 791 05 08
Ausstellungsort: Lorsch
In Christi nomine sub die VIII idus maias, anno XXIII regni domni nostril Karoli regis, nos Hildiloug et Sigiholf et coniux eius Gisilrat donamus ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rhenense, in monasterio Lauressam, ubi venerabilis Richbodo abbas preesse videtur donatumque in perpetuum esse volumus hoc est in pago wormat. in Gunth. marca I mansum cum casa et scuria et omni edificio et I vinea, et pomifera et quicquid in ipsa marca visi sumus habere vel possidere totum et ad integrum a die presente donamus tradimus atque transfundimus perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauressam sub die et tempore quo supra. S. Hiltilougi, et Sigilofi, et Gisilratae qui hanc donationem fieri rogaverunt. Ego Rudolfus scripsi.

