Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1044 (Reg. 1633)


Datierung: 781 09 23
Ausstellungsort: Lorsch

Commutatio Heriwigi.

In Christi nomine bone pacis studio placuit atque convenit inter venerabilem Helmericum abbatem et illustrem virum nomine Heriwigum ut inter se res aliquas congruas mutare deberent, quod et ita fecerunt. Dedit igitur memoratus abba de ratione sancti Nazarii in pago lobidunense in Bergeheim marcha in loco qui dicitur Gowinberch vineam unam quam tradidit Ratbertus. Dedit econtra supra dictus Herewigus in Bermersheim marca in pago wormatiense quicquid in ipsa fine de vineis sev de terra culta et inculta habere visus est ad integrum perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laurissam, sub die VIIII kl. octobris, anno XIII regni domni nostri Karoli regis. S. Heriwigi qui hanc commutationem fieri rogavit. Samuel scripsit.