Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1030 (Reg. 938)


Datierung: 773 07 29
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Winberti.

In Christi nomine sub die IIII kl. augusti anno quinto domni nostri Karoli regis. Ego itaque Winbret et coniux mea Andrat donamus pariter ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore, in pago rinense in monasterio Laurissam ubi vir venerabilis Gundelandus preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, ipsumque promptissima voluntate confirmo, hoc est omnem rem proprietatis mee in Bermerh. marca, in pago wormatiensi, quantumcumque ibidem habere visi sumus, omni et ex omnibus totum et ad integrum donamus tradimus atque transfundimus perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauressam sub die et tempore quo supra. S. Winberti, et coniugis eius Andratae qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. Ego Samuel scripsi.