Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1028 (Reg. 939)


Datierung: 773 07 30
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Warinberti et Gundratis. In eodem vico.

In Christi nomine sub die III kl. augustas, anno V regni domni nostri Karoli regis, ego Warinbertus, et coniux mea Gundrat donamus ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in pago rhenense in monasterio Lauressam ubi venerabilis pater Gundelandus abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus hoc est in pago wormatiensi in Bermersh. marca, quicquid ibidem ad presens tempus visi sumus habere, hoc est tam in mansis campis pratis cum adiunctis adiacentiis, mobilibus et inmobilibus, omnia et ex omnibus totum et ad integrum, donamus tradimus atque transfundimus in ius et dominationem sancti Nazarii perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laurissam sub die et tempore quo supra. S. Wirinberti, et coniugis sue Guntrade qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. Ego Samuhel rogatus scripsi.