Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1020 (Reg. 1666)
Datierung: (769-)782 02 18
Ausstellungsort: Lorsch
Nos in dei nomine Salcho et coniux mea Anila donamus ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rhenense in monasterio Lauressam ubi vir venerabilis Gundelandus abbas preesse videtur donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est in pago wormatiensi in Durincheim et in Wintrisheim marcha quicquid in iam dictis locis visus sum de parte coniugis mee habere totum et ad integrum donamus tradimus atque transfundimus perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauressam sub die XII kl. mart., anno XIIII regni domni nostri Karoli regis. S. Salchonis et coniugis eius Anilae qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. Grimherus scripsit.

