Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1016 (Reg. 2655)
Datierung: 799 02 14
Ausstellungsort: Lorsch
Nos in dei nomine Madalbret, et Folcwin pro remedio anime Goozlinde genitricis nostrae donamus ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rhenense in monasterio quod vocatur Lauressam ubi vir venerabilis Richbodo abbas preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo hoc est rem meam quam ipsa nobis tradidit manibus potestativis quicquid ei in dotis titulum datum fuerat in pago wormatiense in Durincheim marcha, curtim unam, et de terra aratoria iurnales V et vineas duas in ipsa marcha et terciam vineam ad Wintrisheim, ad illas vineas Bavgulfus et suus frater Jericho casam donat ad Durincheim quam ibi previderunt et in ipsa marcha iurnales X et pratum ad carradam faeni, et donat mancipia III, Mehtildam et filios eius duos, omnia et ex omnibus a die presente donamus tradimus atque transfundimus perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauressam sub die XVI kl. marcii anno XXXI regni domni nostri Karoli regis. S. Madalberti et Folcwini qui hanc donationem fieri rogaverunt. Reginbertus scripsit.

