Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 992 (Reg. 2792)
Datierung: 804 01 25
Ausstellungsort: Lorsch
Ego in dei nomine Liutram prb. pro remedio anime mee dono ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in monasterio Lauressam ubi vir venerabilis Richbodo abb. preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo hoc est rem meam in pago wormatiensi in Offenheim marca XX iurnales de terra aratoria et de pratis ad III carradas et mancipia quorum hec sunt nomina Hartwin et coniux eius Adalouc, Otwin, Ticwin, Roinc, et filii illorum Meginlac, Buozrat, omni et ex omnibus totum et ad integrum a die presente et deinceps dono trado atque transfundo de iure meo in ius et dominationem sancti Nazarii perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauressam VIII kl. februarii, anno XXXVIo regni Karoli inperatoris. S. Liutrami prbi. qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Irinchi, Ecgihardi, Altradi. Reginbertus scripsit.

