Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 976 (Reg. 548)


Datierung: 770 09 24
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Hucberti et Willerat.

In Christi nomine sub die octava kl. octobris, anno secundo regni Karoli regis ego Hucbertus et coniux mea Willerat pro remedio anime nostrae donamus ad sanctum dei Nazarium mem. qui requiescit in corpore in pago renensi in monasterio quod appellatur Lauressam super fluvium Wiscoz vel ad illos servos dei qui ibidem deserviunt ubi vir venerabilis Gundelandus abb. preesse videtur donatumque in perpetuum esse volumus et promptissima voluntate confirmamus hoc est in pago worm. in Wintresh. marca, id est de terra aratoria quicquid genitor meus Trochtulfus et in Turinchem marca de terra aratoria quicquid idem genitor meus michi hereditavit in illis nominatis marcis, ad integrum a die presente donamus tradimus atque transfundimus ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauressam sub die et tempore quo supra. S. Hucberti et Willerade coniugis eius qui hoc fieri rogaverunt. Hariradus scripsit.