Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 970 (Reg. 2247)
Datierung: 790 09 29
Ausstellungsort: Lorsch
Ego in dei nomine Rangwic pro dei intuitu et pro anima matris mee Adalwara per hanc cartulam donationis dono ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago renensi in monasterio qui exstructus est super fluvium Wiscoz, ubi vir venerabilis Richbodo abb. preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo hoc est in pago wormatiensi in Dulgahesh. marca et in Wintresh. marca seu et Ulfridesheim marca quicquid in iam dictis locis habere visa est tam terris campis pratis pascuis perviis vineis mansis cum adiunctis adiacentiis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnibus totum et ad integrum a die presenti de iure meo in ius et dominationem sancti Nazarii dono trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum ita ut ab hac die habeatis potestatem habendi tenendi donandi commutandi vel quicquid exinde facere volueritis liberam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse minime credo, si ego ipse aut ullus de heredibus vel proheredibus seu quelibet ulla alia persona quae contra hanc donationem a me factam venire temptaverit aut eam infringere vel inmutare voluerit tunc inferat ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius duplam pecuniam sociante fisco auri uncias III, argenti pondus IIII multam sustineat et quod repetit, evendicare non valeat, sed presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauressam perscriptaque est III kl. octobris, anno XXIIIo regni domni nostri Karoli regis. S. Rantwini qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. Rudolfus scripsit.

