Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 965 (Reg. 2055)


Datierung: 788 07 14

Donatio Brunichonis.

In Christi nomine sub die XVIIII kl. augustus anno XX regni domni nostri Karoli regis gloriosi, ego Brunicho dono ad s. Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rininse, in monasterio qui vocatur Laurissam super fluvio Uuiscoz, vel ad illam sanctam congregationem monachorum que ibidem deservire videntur, ubi vir venerabilis Richbodo abb. preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo hoc est in pago uuorm. In Wintheresheim quicquid ibidem visus habere fuit a mansis, campis perviis hoc est XXX iurnales inter totum a die presente dono, trado, atque transfundo in dei nomen perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa, sub die et tempore quo supra. S. Brunicho qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Baugolf. S. Betto. S. Heribret. S. Benedict. S. Gisilberti. S. Erlicho. S. Hadeburc. S. Frideburc. S. Gericho. S. Radolf. S. Nortbert. Ego Radulfus recognovi.