Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 932 (Reg. 55)
Datierung: 766 06 13
Ausstellungsort: Lorsch, publice
In Christi nomine sub die idus iunii anno XIIII regnante Pippino rege ego Lantsuinda dono ad sanctum dei Nazarium martirem qui requiescit in corpore in pago rinensi in loco qui vocatur Laurressam super fluvio Wisgoz vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem deservire videtur ubi vir venerabilis Gundelandus abbas preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo et promtissima voluntate confirmo, hoc est vineam meam in pago wormatiense in loco qui vocatur Uluuernseim et in ipsa curte dono uno donario de terra ad integrum a die presenti de iure meo in ius et dominationem sancti Nazarii dono trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeatis iure habendi stipulatione subnixa. Actum in Lauressam publice sub die et tempore quo supra. S. Lansuinde que hanc donationem fieri rogavit. Radolfus scripsit.

