Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 930 (Reg. 2822)


Datierung: 784-804
Ausstellungsort: Lorsch

In dei nomine ego Fricco pro remedio animae Albradis quod ipsa mihi tradidit dono sancto Nazario mri. qui requiescit Laurissae in pago rinensi super fluvium Wiscoz et congregationi quae sibi deservit sub venerabili Richbodone abbate perpetuumque donatum esse volo, hoc est rem meam in pago wormac. in Ulfrideshemere marca I vineam et III iurnales de terra ad integrum. A die presente trado et transfundo in dominium sancti Nazarii ita ut in augmentum stipulatione subnixa proficiat. Actum in monasterio laurense. S. Fricconis qui hanc donationem fieri et confirmare rogavit. Reginbertus diaconus et monachus scripsit.