Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 928 (Reg. 634)


Datierung: 771 06 12
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Richlibae.

In christi nomine sub die pridie idus iun., anno IIIo Karoli regis nos Richliba et Adalwara nec non et Richardus donamus ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in pago renensi in monasterio Lauessam super fluvium Wiscoz ubi vir venerabilis Gundelandus abb. preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo hoc est in pago worm. in Ulfritesh. marca, vineam unam tenentem dimidium iurnalem de una parte ratio sancti Nazarii, de alio pertinet ad Horinbach monasterium, de tercia parte ratio domni regis, a die presenti donamus tradimus atque transfundimus ita ut ab hac die ad partem s. Nazarii proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauressam sub die et tempore quo supra. S. Richlibe, Adalware, Richgarde, quae hanc donationem fieri rogaverunt. Ego Samuel scripsi.