Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 922 (Reg. 1052)


Datierung: 774 07 03
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Hucberti, in Ulfridesheim.

In Christi nomine sub die V nonas iul., anno VI domni Karoli regis, ego Hucbertus pro remedio anime Hartberti, quod mihi ipse tradidit dono ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in pago renensi in monasterio Lauressam super fluvium Wisoz ubi vir venerabilis Gundelandus abb. preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in pago wormat. in Ulfridesh. marca et in Deninh. et in Rodulfisheim vel in aliis locis quantumcumque de hereditate eius videtur aspicere, omnia et ex omnibus excepto ipsorum hominum peculiari qui super ipsa terra manere videtur aliud vero ad integrum a die presenti dono trado atque transfundo de iure meo in ius sancti Nazarii, stipulatione subnixa. Actum in Lauressa sub die et tempore quo supra. S. Hucberti, qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Hiltibaldi, Ratberti, Winradi. Hucbertus scripsit.