Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 910 (Reg. 586)
Datierung: 771 02 17
Ausstellungsort: Lorsch
In Christi nomine XIII kl. mart. anno tertio regni domni nostri Karoli regis ego Odolfridus dono ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rinense, in monasterio quod appellatur Lauressam, super fluvio Wiscoz vel ad illos servos dei qui ibidem deservire videntur, ubi vir venerabilis Gundelandus abbas preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo hoc est de terra aratoria iurnalem I et dimidium in pago worm. in Arasheim marca, quod michi tradidit Willa, per manus potestativas pro remedio animae eius sic trado atque transfundo ut ab hac die presenti omni tempore proficiat in augmentis et si quis ipsam terram de parte sancti Nazarii abstrahere voluerit quod nec fieri credo, tunc inferat ad ipsum locum seu ad agentes ipsius tantum et aliud tantum soluat fisco auri solidum I argenti libram dimidiam multam sustineat, et quod repetit evendicare non valeat sed presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauressam, publice sub die et tempore quo supra. S. Odolfridi, qui hanc epistolam donationis fieri, et affirmare rogavit. S. Benedicte filiae eius. Ego Samuel scripsi.

