Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 843 (Reg. 1648)


Datierung: 782 01 19
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Audonis in Merische, et in Frankendale.

Anno XIIII regni domni nostri Karoli gloriosi imperatoris, ego Audo dono ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in monasterio Laur., id quod michi tradidit Helitbertus manu potestativa, ut darem pro anima ipsius, donatumque in perpetuum esse volo, dimidium mansum in Frankendale situm, et XIIII iurnales de terra araturia, et in Merische I pratum, trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter possidendum, ut ad ipsum locum sanctum omni tempore proficiant in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., XIIII kl. febr. S. Audonis qui hanc donationem fecit, Herimundi. Grimarius scripsit.