Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 837 (Reg. 2374)


Datierung: 792 06 02
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Eginonis, et Geile.

Sequenti vero anno eodem principe regnante ego Egino et coniux mea Geila donamus ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in monasterio Laur., cui venerabilis Richbodo abb. preesse videtur I mansum in Merische, et quidquid ad ipsam hobam aspicit, tam mansis, quam campis, pratis, aquis, aquarumve decursibus, omnia a die presenti tradimus atque transfundimus in dei nomine perpetualiter possidenda, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., IIII n. iun. S. Eginonis qui hanc donationem fecit. S. Geilae coniugis eius. S. Eberhelmi. Reginbertus scripsit.