Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 829 (Reg. 1396)


Datierung: 778 05 11
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Hattonis. In eadem villa.

Ego Hato dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio Laur., cui venerabilis Gundelandus abb. preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo in Merische I pratum, cui subiungitur ratio sancti N. et de occidente illam terram quam ibi iuxta viam publicam habere visus sum, a die presenti trado atque transfundo ita ut deinceps ad ipsum locum sanctum omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., V idus maii, anno X regni domni nostri Karoli regis. S. Hattonis qui hanc donationem fecit, Eginonis, filii eius. Grimarius scripsit.