Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 818 (Reg. 2607)


Datierung: 798 02 08
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Ekkihardi et Bopponi, in Waltdolfeshusun.

In Christi nomine nos Ekkihart, et Boppo donamus pro remedio animae Waltheri quod ipse nobis tradidit manu potestativa ut traderemus ad sanctum Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur. ubi vir venerabilis Richbodo abba preesse videtur, quod et facimus, donatumque in perpetuum esse volumus, in pago lobod. in villa quae dicitur Waltdolfeshusun, mansum, et hobam, cum campis, et pratis, et quidquid habere visus fuit ibidem, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VI idus febr., anno XXX regni domni nostri Karoli regis. S. Ekkihardi, et Bopponis, qui hanc donationem fecerunt. S. Roucheri, Einoldi, Hadebaldi. Reginbertus scripsit.