Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 815 (Reg. 3242)


Datierung: 829 01 28 – 830 01 27
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Gerhelm, in Offtersheim.

Ego Gerhelm clericus pro remedio animae meae dono ad sanctum Nazarium qui requiescit in pago rinensi in monasterio Laur. ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, quidquid proprietatis meae esse dinoscitur, in Offtresheim tam mansis, campis, terris, pratis, pascuis, perviis, silvis, domibus, edificiis, omnia trado, atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum anno XVI regni domni Loudowici imperatoris. S. Gerhelmi qui hanc donationem fecit. S. Dindonis, Dudonis, Eberbaldi. Altuuinus scripsit.