Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 801 (Reg. 121)
Datierung: 767 04 02
Ausstellungsort: Lorsch
Anno XV regni domni nostri Pippini regis, ego Warnherius pro dei intuitu, vel pro animae meae remedio, seu pro aeterna retributione, ut veniam peccatorum meorum adipisci merear per hanc cartulam donationis, sive testamentum dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in loco qui vocatur Laur., super fluvium Wischoz sito vel ad illiam sanctam congregationem monachorum qui ibidem deo servire videntur, ubi vir venerabilis deoque devotus Gundelandus abba presse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo hoc est rem meam in pago lobodensi super fluvium Suarzaha in Diuuelenheim, quidquid habere videor, in mansis, campis, pratis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, omnia et ex omnibus quae michi de parte genitoris mei Nantheri legibus obvenerunt, a die presenti de iure meo, in ius et dominationem sancti N. trado, atque transfundo, perpetualiter ad possidendum. Si quis vero quod futurum esse minime credo, hanc donationem a me factam infringere vel inmutare voluerit, ille inferat monasterio una cum sacratissimo fisco auri libram I, argenti pondera duo, multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham, IIII n. aprilis. S. Warnheri qui hanc donationem fecit. Wiglarius scripsit.

