Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 791 (Reg. 2844)
Datierung: 784 – 785 10 25
Ausstellungsort: Lorsch
Ego Megingoz dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio Laur., ubi vir venerabilis Richbodo abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo in Malscure marca, quidquid ibidem habere videor, et quod genitor meus Geroldus moriens dereliquit michi, tam terris, campis, pratis, pascuis, perviis, silvis, domibus, aedificiis, et III mancipia, Bilitrudam cum infantibus suis, et in Rorbach vineas in duobus locis, ad integrum a die presenti de iure meo in ius et dominium sancti N. trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VIII kl. Nov., anno XIII regni domni nostri Karoli gloriosi imperatoris. S. Megingoti, qui hanc donationem fecit. Wolfbeti, Amalberti, Wolfradi. Samuel scripsit.

