Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 784 (Reg. 2796)


Datierung: 804 02 28
Ausstellungsort: Plankstadt

Donatio Elisuindis.

In XXXo autem VIo anno sub eisdem principibus, ego Elisuint dono ad sanctum Nazarium Christi mrem. qui requiescit in corpore in monasterio Laur., donatumque in perpetuum esse pro remedio animae meae volo, in Blanckenstetero marca et in Truhdoluesheimmero marca I mansum, et quidquid ibidem habui, exceptis tribus iurnalibus, aliud totum trado de iure meo et transfundo in ius et dominium sancti N. a die presenti in dei nomine perhenniter possidendum. Actum in villa Blanckenstat, III kl. mart. S. Elisuindis quae hanc donationem fecit. Reginbertus scripsit.