Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 775 (Reg. 3534)
Datierung: 890 12 18
Ausstellungsort: Heiligenberg (bei Heidelberg)
Ego denique in Christi nomine Routsuuint pro remedio animae meae trado ad aulam sancti archangeli Michahelis quae constructa est in pago lobod. In monte qui vocatur mons Abrahae super quem venerabilis Gerhardus abb. Potestatem habet, donatosque in perpetuum esse volo in Ebbelenheimero marca iurnales X et dimidium, et IIII ad monasterium sancti Nazarii mris. Christi tradidi, in dei nomine perhenniter possidendos, stipulatione subnixa. Actum publice in cacumine montis Abrahae, XV kl. ian. S. Gerhardi abbatis, et Routsuindae qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Husi pbri., Geraldi, Walamari. Regnante Arnolfo rege. Anno IIII regni eius.

