Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 773 (Reg. 2959)
Datierung: 807 03 23
Ausstellungsort: Lorsch
Anno autem XXXVIIII regni domni nostri Karoli gloriosi imperatoris, ego Isheri et coniux mea Ruotniu donamus ad sanctum Nazarium, qui requiescit in monasterio Laur., ubi venerabilis Adalungus abb. Preesse videtur I hobam et XVI iurnales de terra araturia in Ebbelenheim, cum mansis, campis, pratis, pascuis, perviis, silvis, domibus, aedificiis, aquis, aquarumve decursibus, et I mancipium quod vocatur Reginbertus, et quidquid in illo loco habuimus a die presenti in dei nomine perpetualiter ad possidendum transfundimus. Si quis vero, et cetera ut supra, usque: stipulatione subnixa, X kl. aprilis. S. Isheri qui hanc donationem fecit. S. Theoberti, Leidradi, Roholfi. Altuuuinus scripsit.

