Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 767 (Reg. 2759)
Datierung: 802 02 20
Ausstellungsort: Lorsch
Anno quoque eodem ego Heilraat pro remedio animae meae dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio Laur., ubi venerabilis Richbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, quidquid in Suezzingen, et in Hantscuhesheim, et in Sikkenheim, et in Marcbotesheim, et in Heidolfesheim, habere visus fui, mansis, terris, campis, pratis, pascuis, perviis, silvis, domibus, aedificiis, cum adiunctis adiacentiis, aquis, aquarumve decursibus, peculium utriusque sexus, maius, vel minus, et mancipia his nominibus, Liubheri, Raathilt, Germout, Herilint, Winigis, Boto, Meginsuint, Engilsuint, Blitdrud, Erkendrut, Richtrud, Radolf, Weliman, Engilrat, Sigemunt. Haec omnia superius comprehensa trado de iure meo atque transfundo in ius et dominium sancti N. in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., X kl. martii. S. Heilradi, qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Leidradi, Bonifacii, Erhardi. Reginbertus scripsit.

