Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 765 (Reg. 2586)


Datierung: 797 06 04
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Ade. In eadem villa.

Ego in dei nomine Ada pro remedio animae meae dono ad sanctum Nazarium Christi mrem. qui requiescit in corpore in monasterio Laur., ubi vir venerabilis Richbodo preesse videtur, II mansos in Suezzingen, et II hobas et quidquid in ipsa marca habere visa fui tam mansis, campis, pratis, pascuis, perviis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, omnia trado atque transfundo de iure meo in ius et dominium s. N. in dei nomine perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II n. iun. Anno XXVIII regni domni nostri Karolis regis. S. Adae quae hanc donationem fecit. S. Sigihelmi, Hiltdiberti, Willonis. Reginbertus scripsit.