Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 760 (Reg. 1829)


Datierung: 783 04 27
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Gunzonis, in eadem villa.

Ego Guntzo pbr., et Waningus donamus ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in monasterio Laur. corporaliter, ubi venerabilis Helmericus abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, quod nobis tradidit Hiltdiburg ut traderemus pro anima illius quod et fecimus, hoc est quidquid ipsa habere visa fuit in Suezzingen hereditatis medietatem, in dei nomine perpetualiter possidendam, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., V kl. maii, anno quo supra. S. Guntzonis et Waningi qui hanc donationem fecerunt. Rudolfus scripsit.