Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 755 (Reg. 1304)
Datierung: 776 09 26
Ausstellungsort: Lorsch, pblce.
In sequenti quoque anno sub eisdem principibus, domno nostro videlicet Karolo et Gundelando. Ego Weldrich dono pro remedio animae meae ad sanctum dei Nazarium qui requiescit in copore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., donatumque in perpetuum esse volo, dimidium omnium rerum mearum quas in Suezzingen habere videor, in mansis, et in campis, pratis, silvis, pascuis, aquis, omnia a die presenti de iure meo in ius et dominationem sancti N. trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter possidenda. Actum in monasterio Laur., publice, stipulatione subnixa, VI kl. oct. S. Waldrici qui hanc donationem fecit. S. Walrammi, Oddacri, Babonis. Herilandus scripsit. Donationem quam idem Waldricus fecerat super eisdem rebus, in die X kl. sept. Grimarius scripsit, et hos testes annotavit, Nortman, Danzo, Cunifrit, Hederich, Cunibreth, Raddolt.

