Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 732 (Reg. 3073)
Datierung: 814 06 24
Ausstellungsort: Lorsch
Anno primo regni domni nostri Loudowici gloriosissimi imperatoris, ego in dei nomine Friduwin pro remedio animae meae seu pro aeterna retributione ut michi pius dominus in futuro veniam prestare dignetur, dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in pago rinensi corporaliter in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wiscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili viro Adalungo abbate deservire videtur donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo, hoc est rem meam in pago lobod., in Wibilinga mansum I cum IIobus iurnalibus, et I vinea, et in Grenesheim II iurnales de terra arabili in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VIII kl. iulii. S. Friduuuini qui hanc conationem fecit. S. Moutolfi, Wolfhardi, Bonifacii. Altwinus scripsit.

